- ASPENDUS
- ASPENDUSPamphyliae urbs, Argivorum aedificium. Hîc Veneri suibus sacrificabant, eo quod auctor eius generis Mopsus ex Argis huc proficiscens, cum primum facrificare volmsler, occurrebat illi sus. Steph. ab Aspendo conditam scribit. Eius meminit Dionysius, v. 851.Κεῖθι δ᾿ ἂν ἀςθρήσειας᾿ ὑπειράλιον πτολίεςθρονΑ῎πενδον ποτάμοιο παρὰ ρόον Ε᾿υρυμέδοντος.Ubi ὑπεράλιον, maritimum significare non potest, ut vocem explicat Henr. Stephanus, msi manifesta in Poeta sit ἀγεωγραφησία. Aspendus enim, inter mediterraneas Pamphyliae civitates, Prolemaeo numeratur, l. 5. c. 5. et longius a mati ab eo statuitur. Et Strabo quidem l. 14. a amari 60. stadiis distare affirmat: Μετὰ ταῦτα Εὐρυμέδων ποταμὸς, ὃ ἀναπλεύσαντι ἑξήκοντα ςταδίους ἄπενδος πόλις Α᾿ργείων κτίσμα. Salmas. igitur statuit, ὑπεραλιον hîc, prorsus e contrario a mari remotum significare, ut ὑπὲρ τῆς ςθαλάττης apud Strabonem, est a mari dissitum. Montano tamen videtur, Aspendum potius ὑπεράλιον dici, quasi oppidum supra mare emmens (quod cum altera Henr. Stephani interpretatione satis convenit) quia, licet a mari nonnihil distet, in excelso tamen coll situm mare prospectat, teste Melâ l. 1. c. 14. Mare quô pugnatumest (inter Athenienses scil. et Persas) ex edito admodum colle prospectat Aspendus. Dixi supra, Hîc Veneri suibus sacrificabant; Dionysium habeo auctorem, sic enim ille ubi supra.Ε῎νςθα συοκτονίῃσι Διωναίην ἱλάονται.Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.